CAPELLANUS Pontificis Romani

CAPELLANUS Pontificis Romani
CAPELLANUS Pontificis Romani
nomen Iureconsultorum, quos Pontifex gravibus in negotiis consulere consuevit. Postquam enim causas ex toto Orbe confluentes ad Urbem Pontifex in sacello, quod Capellam nominant, adhibitis Iurisconsultis audire coepit, illi a loco Capellani nominati sunt. Et quidem hi cum olim plures essent, hodie sunt numerô XII. solummodo, ex generali et prisca delegatione in unum ordinem redacti, qui audiendi cognoscendique facultatem habent, Auditoresque causarum sacri Palatii iam dicuntur, quas ex speciali Rescripto plerumque decidunt, et etiamnum priscam appellationem retinent, atque in Capella sacris inserviunt. Ex horum numero Bernardus Bottonus Parmensis fuit, qui Glossas omnium, qui ante ipsum ad Ius Canonicum commentati sunt, in unum collectas ampliavit, circa A. C. 1240. Gerh. von Mastricht. Histor. Iuris Ecclesiastici num. 361.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MITRA — Syriacum Scaligero: ab antique μίω, i. e. μιτόω ligo, Eustath. a μίτος, i. e. filum, Etymol. Lat. Vitta, Hebr. Gap desc: Hebrew funis, χοινίον: proprie signisicat tegmen muliebris capitis. Et quidem aliquando sonat redimiculum capitis, e quo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIALE Tempus — accurate semper observatum. Et quidem apud Hebraeos, dote constitutâ, deducere Sponsam Sponso licuit, ita tamen, ut tum temporis morae ratio haberetur, tum dierum Deductioni ex more praestitutorum. Nempe minor in potestate patria desponstat, nisi …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”